monumenta.ch > Lucanus > sectio 810 > 40 > bnf8562.6 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 386 > sectio 3 > bnfGrec107.979 > sectio 561 > sectio 13 > bnf5129.7 > bnf5717.51 > sectio 25 > sectio 44 > 9 > bnf12590.110 > sectio 3 > bnf5717.76 > sectio 96 > 82 > 301 > bnf12590.210 > 8 > sectio 273 > bnf4862.247 > Regum II, 23 > sectio 6 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 2
Sed Maria, cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Certe iam monumentum vacuum viderat, iam sublatum Dominum nuntiaverat; quid est quod se iterum inclinat, iterum videre desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesivit ergo prius, et minime invenit; perseveravit ut quaereret, unde et contigit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Hinc est enim quod de eodem sponso Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Iu lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea . Quae defectum quoque inventionis ingeminat, dicens: Quaesivi illum, et non inveni . Sed quia diu inventio se non elongat, si inquisitio non desistat, adiungit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea . Dilectum namque in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi iam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat; per vicos eum et plateas quaerat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua in eis valeat invenire eius vestigia exquirat, quia sunt nonnulli, etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Hinc nos admonet, dicens: Quaerite faciem eius semper . Hinc propheta ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te . Hinc iterum Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum . Iustum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem, quae per aestum eius desiderii vulnus amoris portat in pectore. Hinc rursus ait: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est . Mens namque hominis conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida. At si ardere iam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant, nihil est quod extra conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil eius moestitiam consolatur, quousque adhuc qui desideratur non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus quasi auri more, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit.